- COLCHE
- COLCHEinter Oceani Orientalis oppida et Indica, apud Aethicum in Cosmogr. Sigoton, Palibothra, Alexandropolis, Adlenitae, Colche, Patale: uti in duobus antiquissimis Regiae Bibliothecae codicibus scriptum. At in alio longe vetustissimo Thuanaeo, qui sub nomine Iulii Oratoris eadem Omnia habet, por Colche, scriptum Colice hôc modô, Palibothra oppidum. Alexandropolis oppidum. Sallenites oppidum. Colice oppidum. Patale oppidum. Ubi Colice est Κωλικὴ, vel. Κωλικοὶ: quae postea Κόλχοι. Auctor Peripli Κόλχοι πόλις; hodie Cochinum, quod vide; ut et in voce Colchi. Incolae Κωλιακοὶ olim et Κωλικοὶ, qui postea Colchi, cognomine Indorum, a Caucaseis Colchis distincti. Ab iis nomen accepit promontorium, circa quod habitabant, Coliacum dictum, Graece Κωλιὰς et Κωλὶς, Dionysio et Melae, l. 1. c. 19. Κωλιὰς ἄκρα, et Κωλιὰς κελώνη Dionysio, in description. Insularum.Κεῖθεν δὲ ςρεφθεὶς νοτίης προπάροιθε κολώνηςΑἰψά κε Κωλιάδος μεγάλην ἐπὶ νῆσον ἴκοςο,,Μητέρα Ταπροβάνην Α᾿σιηγενέων ἐλεφάντων.Et Alibi,------- ἐπὶ Γαγτήτιδα χώρηνΠρὸς νότον --- ἑλκόμενοι, παρὰ τέρματα Κωλίδος ἄκρης,,Η῞ δή τι προῃν´νευκεν ἐπ᾿ Ω᾿κεανὸν βαθυδίνηνΗ᾿λίβατος ταχινοῖσι δυσέμβατος οἰωνοῖσι.Quos posteriores versus Festus Avienus sic reddit,Nec minus hi campos intrant Gangetidos orae,Quoe per flabra Noti fusô distenditur agrô,Usque in celsa iacens confinia Colitlis ar cis.Promontorium nempe hoc est Indiae intra Gangem maxime meridionale, cui ex adverso respondet Septentrionale, promontor. Insulae Taprobanes, quod Βόρειον Graeci dixêre. Plinius de Taprobanes altero amne, l. 6. c. 22. Alterum ad Sepientriones Indiamque versum Cydara nomine. Proximum esse Indioe promontorium, quod voceturColiacum, quatridui navigatione etc. Vide hanc in in rem plura apud Salmas. ad Solin. p. 1114. et 1115. et infra in voce Coliaci, it Pinnicum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.